Scholae Romanae e Guiana - lectio 11 (De chronologia Reipublicae - 1)

11:08
 
Partager
 

Manage episode 212798599 series 1942849
Par Reginaldus Mercator, découvert par Player FM et notre communauté - Le copyright est détenu par l'éditeur, non par Player F, et l'audio est diffusé directement depuis ses serveurs. Appuyiez sur le bouton S'Abonner pour suivre les mises à jour sur Player FM, ou collez l'URL du flux dans d'autre applications de podcasts.
Saluēte amīci, amīcae uosque omnes qui Latinitāti hodiernae fauētis. Illa erit Schola Romāna undécima. Reginaldus loquor. Hodie loquemur de chronologia Reipublicae Romanae a regibus expulsis usque ad Gracchos.. Incipiamus. Quamdiu aetas ea durauit quae ab anno quingentesimo nono cum Tarquinius Superbus, ultimus rex Romae expulsus est, usque ad necem tribuni Tiberii Gracchi, tamdiu Romani regimen politicum sui generis elaborauerunt in quo imperium quotannis binis consulibus electis mandabant. Tunc temporis potentia plebis gradatim creuit donec ciues Romani uniuersi, i.e. patricii plebeique, similibus iuribus fruerentur. Romani, primum undique oppugnati, Italiam occupauerunt, deinde prouincias circum mare mediterraneum sibi apparauerunt. Ast dum haec gerunt, tot diuitias seruosque Romam contulerunt ut differentiae inter pauperes et diuites magnopere creuerint. Inde ortum est discrimen cuius annus centesimus tricesimus tertius ante Christum natum pro initio haberi potest. Deinde Respublica multis tumultibus agitata mutationes per unum fere saeculum subiuit dum Octauus imperium inuaderet, ut in proximā lectione uidebimus. Nunc mentionem faciam nouem annorum quibus regimen consulare institutum usque ad secundum saeculum ante Christum natum oreretur, cresceret, culmen attingeret. Anno quingentesimo nono ante Christum natum, Romani regibus Etruscis expulsis imperium duobus magistratibus electis mandauerunt. Quos singulis annis creatos primum praetores deinde consules uocauerunt. Anno quadringentesimo quinquagesimo, decem ciues, decemuiri dicti, leges primum conscripserunt in duodecim tabulas quae iuris Romani fundamenta forent. Inter annum trecentesimum nonagesimum octauum et annum trecentesimum nonagesimum sextum, dux Camillus Ueiis superatis finem fecit belli Etrusci, quae uictoria initium quoque fuit potentiae Romanae in Italia. Anno trecentesimo nonagesimo, Brennus, rex Gallicus, Romam inuasit suisque militibus dedit diripiendam. Huius grauitatem cladis minuit illa fabula mythologica quā anseres in Capitolio Romanos certiores fecissent hostes appropinquare. Anno ducentesimo septuagesimo secundo Romani Tarentum expugnaverunt cui rex Pyrrhus frustra subsidio uenerat. Hac parte Italiae meridionalis occupatā cultum ciuilem Graecum simul asciscere coeperunt. Anno ducentesimo quadragesimo sexto bellum primum Punicum dictum ortum est inter Romam et Carthaginem. Romani quinque annis post Poenos uicerunt ut Siciliam captam primam fecerint prouinciam Romanam. Deinde Sardiniam Corsicamque expugnauerunt quas imperio maritimo addiderunt. Ab anno ducentesimo undeuicesimo usque ad annum ducentesimum primum perdurauit secundum bellum Punicum quo dux Carthaginiensis Hannibal ab Hispaniā profectus Alpes cum elephantis transiuit ac cum Romanis in Italiā pugnauit. At Carthago postquam a Scipione Africano deuicta est, tributum ingens Romanis soluere debuit. Ab anno centesimo quadragesimo nono usque ad annum centesimum quadragesimum sextum tertio bello Punico saeuiente Scipio Aemilianus Carthaginem expugnatam deleuit ut Africa prouincia Romana facta sit. Interim Mummius Corinthios deuicit ut Graecia Macedoniaque in dicionem Romanorum ceciderint. Tandem anno centesimo tricesimo tertio Scipio Aemilianus, uictor Carthaginis, post pugnam apud Numantiam Hispaniam rebellantem in dicionem Romanorum redegit. Haec paucis uerbis resumamus: Quinto quartoque saeculo ante Christum natum Etruscis depulsis res publica sui iuris facta est. Deinde tertio saeculo cum iam Italiae imperaret, cultum ciuilem Graecorum comperit ac cum Carthaginiensibus bis punauit. Denique secundo saeculo ante Christum natum, Romani Carthaginiensibus, Corinthiis Numantinisque uictis colonias ubique circum Mare Mediterraneum habent ut multae diuitiae Romam affluxerint. Illa quoque mihi uidentur mentione digna quo facilius intelligatis cur annum centesimum tricesimum tertium existimemus praemissa occasus Reipublicae monuisse. Namque cum Scipio Aemilianus Hispaniam domaret, plebs Romana reclamare coepit quod etsi nationes multae longinquaeque uictae erant, plebei pauca recipiebant de praedis rapinisque. Serui enim aurum frumentum omnia quae duces e nationibus deuictis non modo ab ciuibus ditioribus captabantur sed etiam tantam ruinam propter uilitatem Italis inferebant ut ciues iam locupletiores agros pauperiorum redimerent. Itaque Tiberius Gracchus eiusque frater Gaius proposuerunt ut fundi maximi pauperibus diuiderentur iique ipsi suos agros colerent. At Scipio Nasica loco patricio ortus Tiberium necauit quamuis familiaris eius esset. Hoc homicidium illustrat quantum iam inter diuites et pauperes distarent utilitates. Saeculo sequenti bella ciuilia saeuire coeperunt odiumque concordiae ciuili successit usque ad initium imperii. Nunc peruenimus ad finem huius emissionis. Gratias uobis ago. Curate ut ualeatis amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.

48 episodes