De ostracismo et demagogia

11:43
 
Partager
 

Manage episode 212798598 series 1942849
Par Reginaldus Mercator, découvert par Player FM et notre communauté - Le copyright est détenu par l'éditeur, non par Player F, et l'audio est diffusé directement depuis ses serveurs. Appuyiez sur le bouton S'Abonner pour suivre les mises à jour sur Player FM, ou collez l'URL du flux dans d'autre applications de podcasts.
itunes pic
Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie denuo ad Cornelium Nepotem reuertemur ut uitam Aristidis propius inspiciamus. Ex omnibus uitis quas Cornelius Nepos de excellentissimis imperatoribus peregrinis composuit, ea Aristidi dedicata inter breuissimas dinumeratur. Quae breuitas hodie nobis argumento uisa est ut auctor quamuis res tenuis esset tamen existimaret aliquid dignum in ea fuisse quod inter ampliora referret. Namque mature narrat Aristidem ciuem Atheniensem fuisse necnon Themistocli aequalem quocum de principatu contenderet. Inde facile coniectare possumus uitas utriusque inter se respondere. Ast pauca primum de uiro ipso dicamus ut Nepos eum descripsit: scriptor enim bis indicauit Aristidem insigni abstinentiā fuisse. Idem hanc abstinentiam in capitulo secundo illustrat tribus uirtutibus, quae fuerunt iustitia, aequitas innocentiaque. His usus est Aristides, ut ait Nepos, et domi et militiae. Iustitiā uero significat obseruantiam legum, aequitate recusationem priuilegiorum, innocentiā probitatem intègram. Quod ad abstinentiam spectat, eo uocabulo declārat nullam in uiro fuisse cupiditatem. At Themistocles propter inuidiam multitudinem concitauit ut Aristides ostracismo mulctatus decem annorum exilio Athenis decederet. Tamen poenam totam non dedit sed in ciuitatem populi scito restitutus est cum Xerxes rex Persarum Graeciam inuaderet. Eodem fere tempore pugnae apud Salamina interfuit ubi Persae cladem ingentem subiuerunt. Deinde copiis Atheniensibus praefuit ac cum Spartiatis apud Plataeas Persas magna caede deuicit. Denique Aristīdes qui uirtutibus suis innotuerat, laborauit ut, tanquam Nepos scripsit, "summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses." Namque ne Persae denuo Graeciam oppugnarent, delectus est ut thesaurum in insula Delo constitueret eoque ciuitas quaeque quotannis quadringena et sexagena talenta conferret . Quamuis magnas pecunias gessisset, nihil sibi lucro apposuit, immo, ut Nepotem recitem, "in tanta paupertate decessit ut qui efferretur uix reliquerit". Ut in initio huius sermonis dixi, ita uitae Themistoclis et Aristidis inter se respondent. Haec coniunctio consistit in illis duobus rebus. Primum uterque ostracismo multatus est, Aristides Themistocle auctore, Themistocles ante quartum annum quam Aristides decessit. Qua mentione Nepos uitam Aristidis concludit eāque illustrat qua ratione duo uiri Athenienses uirtibus diuersis praediti pariterque innocentes eandem poenam subierint. Ex hac ratione profecto materia secundi argumenti hauritur. Etenim Cornelius Nepos cum in primo capitulo de aemulatione Themistoclis Aristidisque loquitur, uirtutes utriusque in unam iuncturam sic comprehendit: "In his autem cognitum est quanto antestaret eloquentia innocentiae." Nec dubium est quin eloquentia ad Themistoclen innocentia ad Aristidis probitatem referenda sit. Praeterea Nepos paulo post addit quod Aristides iam ostracismum metuens intellexerat "reprimi concitatam multitudinem non posse". Inde nos non effugit hic Themistoclen eloquentiā populum concitasse ut Aristiden innocentem ostracismo damnaret, illic eundem Themistoclen quamquam et innocentem et pariter dicendi peritum multis post annis uicissim ab multitudine oppressum exilio decem annorum damnatum esse. Quod insuper ad Aristiden spectat, uirtus eius, i.e. iustitia pro crimine apud uulgus habetur siquidem, ut Nepos narrat, quidam, de Aristide interrogatus, "respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros, Iustus appellaretur". Hic locus mihi uidetur duplicem uituperationem illustrare in Athenienses illius aetatis. Primum eloquentiam reprehendit, uel ut rectius dicam, abusum eloquentiae quo Themistocles inter alios innocentes intar Aristidis criminari potuit. Deinde ostracismum demonstrat nequiquam poenam idoneam fuisse quippe cum iudicium e suffragiis multitudinis reddebatur neque e probatione rerum. Ac nos quidem dum argumentum porro meditemur, illud pro explorato habebimus quod si iudicia penes multitudinem est et multitudo ipsa eloquentiā potentium ducitur, iustitia debilitata neminem a potentibus protegit utpote quae et aequitas laeditur. Absque iustitia, absque aequitate, potentibus praeualentibus, nullus locus in republica superest democratiae. Ita facile concludemus ubi abusus eloquentiae saeuiat, iudicia penes multitudinem ex existimatione reorum reddantur ac consilia ex populi scitis capiantur, ibi instare demagogiam quae sit uestibulum tyrannidis. Interim finem peruenimus huius emissionis. Gratias uobis ago! Nolite Nepotis neglegere opera ac mementote libertatem fragilem esse. Curate ut ualeatis, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis.

48 episodes